Sunday, 24 August 2008

SCHOLA

SCHOLA (http://schola.ning.com/) est situs interretialis studiis Latinis
dicatus quem abhinc complures menses Londini condidit magister Britannicus
Evan der Millner. quamquam ipse minus biennium linguam Latinam discit,
maxima cum industria facultates in interreti praebuit per quas alii quoque
discere possint. ego ipse nomen meum in situm SCHOLAM mense Iunio dedi atque
semel in locutorio (Anglice `chatroom') cum conditore `collocutus' sum. in
situ illius mihi maxime placent videogrammata, inter quae invenies et
Terentii Tunberg orationes et partes fabulae Mozartianae c.t.`Apollo et
Hyacinthus'. sed cum ipse in rebus diversis occupatus sum, nunc situm illum
raro visito.

Magister ille alium situm quoque habet (http://latinum.mypodcast.com/
) ubi
lectiones Latinas in conmputatrum deponi possunt. fundamentum cursus illius
est liber in saeculo undevicesimo a Georgio Adler scripto, c.t. `A Practical
Grammar of the Latin Language.' Adler methodo `Latinitatis Vivae' favebat,
dialogos multos ad res cottidianos pertinentes praebuit.

No comments: